Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 10

Precedente Successiva

nosse esse sibi contrarium, ac illius necem parare, ut ipsum servetur:
Unde suboritur mutua ipsorum debilitatio et generatio mistorum, et
corruptio eorum, quae tali in pugna transmutantur. Non esset ergo in
mundo generatio et corruptio, nisi esset contrarietas, sicut omnes
Physiologi adfirmant. At si alterum contrarium non sentiret alterum
sibi esse contrarium, contra ipsum non pugnaret. Sentiunt ergo singula.
Praeterea ignis aliquam terrae portionem superans, attenuat et
sursum ad suum consimile coelum igneum vadit: Telluris vero gleba
in sublimi posita deorsum impetu fertur: et veluti ferae fugiunt contrarias,
et similes petunt, propriasque casas, et homines cum hominibus
vivunt, lupi cum lupis, pisces cum piscibus, idem experimur in
corporibus magnis. Omnia ergo sentiunt: alias mundus esset chaos.
Ignis enim non sursum tenderet, nec aquae in mare; nec lapides deorsum:
sed res omnis ubi primo reperiretur, permaneret, cum non sentiret
sui destructionem inter contraria: nec sui conservationem inter
similia. Ergo efficax argumentum sensus eorum dat mundi ordo, rerum
productio, et controversia ac pugna simillima pugnae animalium
sentientium. Omnino asserendum videtur, animalia a corporibus
primis habere hanc sentiendi vim, atque ita operandi: Et stulte Averr.
vocitare elementa corpora imperfecta. Has vero misturas ipsorum
debilitatorum et semiconsumptorum, perfecta. Imperfecta enim
sunt cum vires languidas habeant, et non summas, quales insunt elementis.
Magis autem si mista sunt ex contrariis rebus, mutuoque se
oppugnantibus, ut patet: unde internam quoque infelicitatem sustinent,
quam Elementa sustinent tantummodo externam.
~ Perfectio autem secundorum entium super elementa, non reperitur ulla
elementaris, sed a Ratione Mundum gubernante, quae magis rerum
naturam totam, quam partem curat, et non prout natura particularis
cupit, res disponit: sed prout Ratio, et Finis. Caput enim gravius
digito, positum est in altiori loco, quoniam ita fert Ratio gubernationis,
non quia sic vult gravitatis ratio. vide Met.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche